- TUBER
- TUBERa Graeco τύφαρ, quod est, τύφος, seu ἔπαρσις, tumor, non dicitur nisi de rotundo et globoso, et proprie quidem notat tumorem vel abscessum corporis, qui in rotundum erumpit, Graecis φῦμα, φλύκταινα, ὐπόςτημα, τύλος. Inde ad fetum illum terrae ὑπόγειον, qui nil nisi radix est, et ὕδνος Graecis appellatur, denotandum vox extensa. Verum haec non Tubera simpliciter, sed Tubera terrae nuncupantur, quasi γῆς ὐποςτήματα. Glossae tubera terrae, ὕδνα. Sed in lemmate Epigr. 50. l. 13. Martialis, quod sic habet,Rumpimus altricem tenero de vertice terramTubera: boletis poma secunda sumus;Tubera terrae libri praeferunt. Iuvenalis quoque, Sat. 14. v. 7.— qui radere tubera terraeNoverit —Et quidem istis de Tuberibus haec traduntur peculiariter. cum fuerint imbres autumnales, ac tonitrua crebra, tunc nasci et maxime e tonitribus, nec ultra annum durare: tenerrima autem verno esse --- Asiae nobilissima circa Lampsacum --- Graeciae vero circa Elin, Plin. l. 19. c. 3. Ubi quod de tonitribus ait, confirmat Iuvenalis, Sat. 5. v. 116.— post hunc raduntur Tubera, si verTunc erit, et facium optata tonitrua cenasMaiores ——Vide Plut. Quaest. Sympos. l. 4. qu. 2. Hinc, quia et margaritum, per tonitrua frequentia et imbrium effusionem, plurimum gignitur, ut tradit Isidorus Characenus, ostreae seu conchae margaritiferae eleganter Matroni παρῳδῷ, dicuntur Θετιδος ὕδνα, maris tubera,Ο῎ςτρεα τ᾿ ἤνεγκε Θέτιδος Νηρηΐδος ὕδνα.uti poma maris Tertulliano. Vide Salmas. ad Solin. p. 1231. et de Tuberibus terrae plura, apud eundem, ibid. p. 707. et seqq. At Tuberes, malorum genus ex Africa in Italiam allarum novissimis Augusti temporibus, uti ex Plinio praefato constat, l. 15. c. 14. Sed Tubures ibi scribunt optimi libri. Nec aliter habent codices MS. apud Martialem, l. cit. Epigr. 42.Non tibi de Libycis tubures, et apyrina raenis,De Nomentanis, sed damus arboribus.Ubi apyrina dici, quod iis lignosus abesset nucleus, Graec, πυρην`, et malorum granatorum genus esse, ait Brodaeus. Vide iterum Salmas. ubi supra, p. 580. Sed et tuber Venatoribus vocatur, quod cervi primô annô, velut cornuum rudimentum, emittunt, ὥπ ερ σημείου χάριν, ὐρχην´ τινα, ut inquit Philosophus, quô tempore Graec. νεβρούς, Latin. hinnuleos appellari, supra diximus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.